domingo, 15 de septiembre de 2019

UFT - 22422




****


Et vidi de mari bestiam ascendentem, habentem cornua decem et capita septem, et super cornua eius decem diademata, et super capita eius nomina blasphemiae.
Et bestia, quam vidi, similis erat pardo, et pedes eius sicut ursi, et os eius sicut os leonis. Et dedit illi draco virtutem suam et thronum suum et potestatem magnam.
Et unum de capitibus suis quasi occisum in mortem, et plaga mortis eius curata est.
Et admirata est universa terra post bestiam,
Et adoraverunt draconem, quia dedit potestatem bestiae, et adoraverunt bestiam dicentes:

-¿Quis similis bestiae, et quis potest pugnare cum ea?

Et datum est ei os loquens magna et blasphemias, et data est illi potestas facere menses quadraginta duos.
Et aperuit os suum in blasphemias ad Deum, blasphemare nomen eius et tabernaculum eius, eos, qui in caelo habitant.
Et datum est illi bellum facere cum sanctis et vincere illos, et data est ei potestas super omnem tribum et populum et linguam et gentem.
Et adorabunt eum omnes, qui inhabitant terram, cuiuscumque non est scriptum nomen in libro vitae Agni, qui occisus est, ab origine mundi.
Si quis habet aurem, audiat.

SISTEMA SOLAR

UNIVERSO MUNDO

NASA MARS - Curiosity

NASA MARS - Perseverance

NASA - Noticias

18/11/2024

Galaxia espiral UGC 10043

© Crédito de imagen y derechos de autor: ESA/Hubble & NASA, R. Windhorst, W. Keel
© https://www.lanasa.net/

NASA - APOD

21 de noviembre de 2024

La trompa del elefante en Cefeo

© Crédito de imagen y derechos de autor: Giorgio Ferrari
© https://apod.nasa.gov/apod/